CORACINA Vellera

CORACINA Vellera
CORACINA Vellera
Straboni κοραξὰ, dicebantur, quae Romam afferebantur ex Hispania. Ita enim is l. 3. de Hispania, καλλὴ δὲ ἐςθὴς πρότερον ἤρχετο, νῦν δὲ καὶ ἔρια μᾶλλον τῶ κοραξων. Ubi de lanis loquitur coloris coracini sive corvini, quae ex Hispania in Italiam importabantur, cum prius vestes importari solitae essent. Tales autem Hispanas fuisse lanas, ex Plinio discimus, l. 8. c. 48. Hispania nigri velleris praecipuas habet. Cuiusmodi colore lanas eximias fuisse habitas, idem Strabo docet, l. 12. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 3. Color hic a pullo distinguitur Vitruvio, l. 8. c. 3. Quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, altis locis pulla, aliis coracinô colore. Nempe color κοράκινος aliquid luminis habet, cum pullus sit ἄςτιλπνος, splendoris expers. Unde κοράκινον χρῶμα docti definiunt, colorem cum aliquo splendore nigerrimum. Qui proin non in lanis solum, sed et in capillis, placuit. Hic de Sponso Cantici Cantic. c. 5. v. 11. Antiae eius pendulae nigrae, ut corvus: et Apuleii, l. 2. laudatur capillus corvinâ nigredine caerulus. Martial. quoque, l. 3. Epigr. 43. v. 1.
Mentiris iuvenem tinctis, Lentine, capillis:
Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 10. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 876. de Coracinis vero piscibus Nilidis, lacus Aethiopiae, Ibidem p. 134.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”